Skip to main content

Notae multae de officio didascali et de pueris instituendis, ut etiam de moribus; una cum versibus de variis, 16th century

 File
MS. Rawl. D. 290

  • Request
    this

Manu clericali, modo composito apud scribas usitato, exaratae, titulis raptim secunda manu insertis.

Inter primas notas sunt hae: "Preceptor novus hujusmodi verbis suos alloquitur alumnos." "Hic magnopere illos increpat qui diverticula a literis querunt." "De puerorum dormitantia." "De onere gravissimo quod perfert qui docendi provinciam in se suscepit." "De querelis a pueris ad parentes relatis." Dies Jovis erat in schola dies lusibus concessa.

Inter versus sunt quidam de muliere deformi in turba apud Oxoniam irrisa, atque epigrammata "de butlero," "de puero Blunt," "de puero Hill," "de puero Littleton," "de puero Knight," "de puero Sylvano," et "de puero Aughtie." Inest etiam epigramma satis notum de nomine "Philippus."

In foliis primo et ultimo rudi manu inscriptum est "Sur Alexander Maynall."

Pro tegmine codex habet fragmentum e codice membranaceo Decreti Gratiani, saec. xiii.

Dates

  • Creation: 16th century

Extent

29 Leaves

Language of Materials

  • Latin

Shelfmark

MS. Rawl. D. 290

Custodial History

In cat. codd. Tho. Rawlinson, 823, unum, scil. ex voluminibus tribus; antea, in quodam catalogo 310.

In catalogo codd. Th. Rawlinson supra citato codex, una cum duobus aliis hodie desideratis, ita descriptus est, "Carmina, orationes, theses, etc., cujusdam tyronis Latino-Gallica, etc., 3 vols."

Physical Facet

On paper, in quarto

Creator

Repository Details

Part of the Bodleian Libraries Repository

Contact:
Weston Library
Broad Street
Oxford OX1 3BG United Kingdom