Collections of Andreas Muller, 1, late 17th century
Collectaneorum Andreae Mulleri, Greiffenhagii, in indicem universalem literariam confectorum, tomi duo.
Primus tomus est de Cruce, insertus jam ferme totus Symbolis Syriacis, alter de Caribanis aliisque vocabulis quae ab his primis syllabis ordiuntur." Notae de Cruce sunt de verbo, historia, figura, significatione, etc.; omnes autem brevissimae. Similes notas habet tomus secundus de verbis et nominibus circiter 42, a Caria ad Carius. De insulis Caribanis multa sunt a fol. 24 ad fol. 70, inter quae Caribanae linguae grammatica et lexicon.
Tomo secundo praefixus est titulus impressus, unde constat ut anno 1691 haec collectanea plus quam trecentorum voluminum numerum attingebant, quae in usum publicum destinavit auctor; moriens autem, paene tota flammis dedit. Titulus sic incipit, "Pandectae Literariae rerum et verborum, quae in omnigenarum linguarum, artium, scientiarum ac facultatum pertractatione occurrere possunt."
Dates
- Creation: late 17th century
Extent
143 Leaves
Language of Materials
- Latin
Shelfmark
MSS. Rawl. D. 268
Other Finding Aids
William D. Macray, Catalogi codicum manuscriptorum Bibliothecae Bodleianae partis quintae fasciculus primus viri munificentissimi Ricardi Rawlinson, J.C.D., codicum classes duas priores, ad rem historicam praecipue et topographicam spectantes, complectens(Oxford, 1862), no. D. MSS. Rawl. D. 268-9.
Falconer Madan, et al., A summary catalogue of western manuscripts in the Bodleian Library at Oxford which have not hitherto been catalogued in the Quarto series(7 vols. in 8 [vol. II in 2 parts], Oxford, 1895-1953; reprinted, with corrections in vols. I and VII, Munich, 1980), vol. III, no. 13071, 13072 .
Custodial History
In fol. 2 tomi primi inscripta sunt haec: "Tomum hunc e locis communibus Andreae Mulleri e flamma per famulum surreptum, cum aliis involucris candelarum, butyri, casei, etc., destinatum, redemit Johannes Kremtzo."
Sequuntur, "Inde in bibliothecam D. Michaelis Schreiberi pervenit, e qua ego mihi comparavi, T. S. Bayer..... Vide quae in praefatione ad Opuscula Sinica dixi;" scil. in praef. ad tom. I. Musei Sinici (Petrop. 1730), ubi a pag. 33 usque ad 60 disserit Bayerus de vita Mulleri, et sic ad pp. 58–9 de his voluminibus scribit; "Cum [Mullerus] sentiret se morbo graviori adfligi... libros suos flammis tradidit... Duos tomos excerptorum ipse possideo, quorum uni Joannes Kremzo quidam adscripsit se a famulo cum aliis chartis, quas ille ad involucra candelarum, butyri atque casei condemnaverat, aere suo redemisse.
Physical Facet
On paper, in quarto
Repository Details
Part of the Bodleian Libraries Repository
Weston Library
Broad Street
Oxford OX1 3BG United Kingdom
specialcollections.enquiries@bodleian.ox.ac.uk