Skip to main content

Roberti Glover genealogiæ Regum Britanniæ, a Bruto ad Reginam Elizabetham; conjugia eorum, epitaphia, etc. exhibentes, una cum insignibus gentilitiis, bene delineatis, bulk: 17th century

 File
MS. Rawl. B. 140
Held at the Weston Library

  • Request
    this
In primo folio est hic titulus, qui ad primam partem operis solum pertinet: "Brevis enumeratio omnium in quos Britanniæ imperium a Bruto translation fuit, per Robertum Glover, aliter dictum Somersett heraldum armorum."

Sequuntur:
  1. (fol. 49b) Stemmata Principum Walliæ, simili modo descripta.
  2. (fol. 62b) Stemmata familiarum quæ a Conquestu titulis de Cornwall, Chester, Clarence, Lancaster, York, Richmond, Gloucester, Hertford, Somerset, et Dorset, insignitæ sunt; simili modo descripta.
In foliis duobus membranaceis, in fronte voluminis compactis, est valor ecclesiasticus dioceseos Eboracensis, hoc titulo præfixo; "Beneficia non taxata sed estimata per inquisicionem captain auctoritate brevis regii, sede archiepiscopali Ebor. vacante per mortem bonæ memoriæ Ricardi le Scrop, ad duas partes valoris eorundem;" anno, scilicet, 1405.

In foliis etiam duobus, similiter ad finem compactis, sunt hæc:
  1. Fragmentum valoris dioc. Carlisl. ut in taxatione ecclesiastica P. Nicholai IV. (anno 1802 publici juris facta) continetur; sic intit. "Taxatio bonorum temporalium domini Karl. episcopi et religiosorum omnium ejusdem dioc. facta an. Domini M. CC. nonagesimo secundo per magistrum Petrum de Insula, Exon. archidiaconum, et Adam de Aston, rectorem ecclesie de Bekyngham, gerentes in hac parte in Ebor. Dunelm. et Karl. dioc. vices venerabilium patrum dominorum Dei gratia Winton et Lincoln episcoporum, executorum negocii Terre Sancte a sede apostolica deputatorum, quoad decimam domino Edwardo Regi Angl. in subsidium Terre Sancte concessam."
  2. Litera certificatoria ab Henrico Bowett, archiep. Ebor., ad barones scaccarii de valore beneficiorum in archidiacc. Ebor., Cleveland, et Nottingh. non taxatorum, nec ad decimam solvere consuetorum; 1 Oct 1419.

Dates

  • Majority of material found within 17th century

Extent

123 Leaves

Language of Materials

  • Latin

Shelfmark

MS. Rawl. B. 140